monumenta.ch > Hieronymus > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 51, 8
Cum haec ita se habeant, dilectissime, custodi animam tuam, et desine contra nos murmurare. Dicit enim Scriptura divina: 'Nolite murmurare adinvicem, sicut quidam murmuraverunt, et a serpentibus perierunt' : magis acquiesce veritati, et dilige nos diligentes te, et veritatem. Deus autem pacis praestet nobis iuxta suam clementiam, ut conteratur Satanas sub pedibus Christianorum, et abiiciatur omnis occasio perversa, ne scindatur in nobis vinculum caritatis et pacis, et rectae fidei praedicatio.